LESCHAE

LESCHAE
LESCHAE
Gr. λέχαι, dicebantur Athenis conventicula et collocutiones frivolae, ad quas antiquitus Graeci otiosi convenire solebant, ut et ipsa loca, in quibus conveniebant. Etant autem ea plerumque tonstrinae, unde Κουριακὴ λαλιὰ prov. et inprimis fabrorum ferrariorum officinae. Ut indigiat Hesiod. in Erg.
Πὰρ δ᾿ ἴθι χάλκειον θῶκον, καὶ ἐπ᾿ ἀλἐα λέχην,
Praeteri autem aeneam sedem, et calidam tabernam.
Ubi per χάλκειον θῶκον intelligit, verba sunt Lamb. Barlaei, officinas ferrarias, in quas antiquitus in Graecia pauperiores ac otiosi solebant convenire, ad collocutiones frivolas, sicut apud Rom. in tonstrinis. Nec obstat Eustathius. Od. σ cum λέχην definit δημόσιον ἀθύρωτον οἰκημα, publicam ianuis carentem domum: Τὸ παλαιὸν γὰρ τὰ χαλκεῖα καὶ πάντα τὰ ἐργαςτήρια τὰ πῦρ ἔχοντα ἄθωρα ἦν. ἃ καὶ λέχας ἐκ λουν. Olimenim officinae fabrorum ceteraeque circa ignem occupatae foribus carebant, quas etiam leschas vacavêre, Schol. Hesiodi. Canterus l. 5. c. 23. apud praefatum Barlaeum, dicit Leschas primitus fuisse conventicula Philosophorum: dein quia inter ipsos plerumque de rebus levissimis agitabatur, factum esse, ut mendicorum conventus etiam hoc nomine vocarentur: atque inde etiam ipsae nugae λέχαι dictae sint. Quorum id, quod de mendicis ait, confirmatur proverbio gr. εἱ εν τῷ χαλκεῖῳ καὶ τῇ λέχῃ. Erant haec loca consecrata apollini, qui proin λεχηκόριος Suid. vel potius λεχηνόριος Meurs. appellatus est: forte ideo, quia confabulationes hae de die, et aliquando in sole fiebant. Earum meminit quoque Hom. Odyss. loc. cit.
Οὐδὲ θέλεις ἕνδειν χαλκήϊον εἰς δόμον ἐλθὼν,
Ηἔ που εἰς λέχην.
Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 6. c. 1. Vide quoque Bon. Vulcan. ad Callimach. Ioh. Meurs. Comm. ad Lycophron. ubi λέχας duplices, pauperum, in fabrorum officinis, et divitum, in partibus aedium secretioribus; proprie vero sic dicta, loca aprica, in quae commentandi causâ convenerint philosophi, eaque Apollini consecrata fuisse. docet etc. adde quae infra in voce Libertas. it ubi de Tabernis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Lesche — (Gr. polytonic|λέσχη) is an Ionic Greek word, signify­ing council or conversation , and a place for council or conversation .Citation last = Smith first = Philip author link = contribution = Lesche editor last = Smith editor first = William title …   Wikipedia

  • Rough-haired Golden Mole — Rough haired Golden Mole[1] Conservation status Vulnerable (IUCN 3.1) …   Wikipedia

  • FABRILIS — Ars, apud Gentiles praesidem Vulcanum habuit; qui proin cum malleo pingebatur, quod Arnob. traditum l. 6. quemadmodum idem in L. Caesiii nummo cum forcipe spectatur. Eidem Athenis sacra erant, Χάλκεια i. e, Aeraria, dicta: quae etsi, et ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABERNA — I. TABERNA oppid. Germaniae secundae triplex, Unum in Alsatia inferiori Zabern, simpliciter, vel Elsaszabern incolis, amplum, alias munitum, cum arce valida, nunc disiecta. Baudrand. de novo instauratur, A. C. 1675. Ad amnem Sorr, 4. leucis ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”